francesco petrarca 
Secretum [EPUB ebook] 
De secreto conflictu curarum mearum

Ajutor

"Attonito michi quidem et sepissime cogitanti qualiter in hanc vitam intrassem, qualiter ve forem egressurus, contigit nuper ut non, sicut egros animos solet, somnus opprimeret, sed anxium atque pervigilem mulier quedam inenarrabilis etatis et luminis, formaque non satis ab hominibus intellecta, incertum quibus viis adiisse videretur. Virginem tamen et habitus nuntiabat et facies. Hec igitur me stupentem insuete lucis aspectum et adversus radios, quos oculorum suorum sol fundebat, non audentem oculos attollere, sic alloquitur: – Noli trepidare, neu te species nova perturbet. Errores tuos miserata, de longinquo tempestivum tibi auxilium latura descendi. Satis superque satis hactenus terram caligantibus oculis aspexisti; quos si usqueadeo mortalia ista permulcent, quid futurum speras si eos ad eterna sustuleris? – His ego auditis, necdum pavore deposito, maroneum illud tremulo vix ore respondi:
o quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus
mortalis, nec vox hominem sonat."

€1.99
Metode de plata
Cumpărați această carte electronică și primiți încă 1 GRATUIT!
Limba Latină ● Format EPUB ● ISBN 9788835841500 ● Mărime fișier 0.2 MB ● Editura epf ● Publicat 2020 ● Descărcabil 24 luni ● Valută EUR ● ID 7466213 ● Protecție împotriva copiilor DRM social

Mai multe cărți electronice de la același autor (i) / Editor

184.099 Ebooks din această categorie