anonymus 
Navigatio Sancti Brendani [EPUB ebook] 

Stöd

Sic ferebantur per octo dies. Jam autem viderunt insulam non longe ab illis valde rostam et saxosam atque scoriosam sine arboribus et herbis plenam officinis fabrorum. Venerabilis pater ait fratribus suis: «Videte fratres; angustia est mihi de hac insula quia nolo in illam ire aut etiam sibi appropinquare. Sed ventus illuc subtrahit nos recto cursu». Ergo illis praetereuntibus parumper quantum jactus est lapidis audierunt sonitum follium sufflantium quasi tonitruum atque malleorum collisiones. His auditis venarabilis pater armavit se dominico tropheo in quattuor partes dicens: «Domine Jhesu Christe libera nos de hac insula». Finito autem sermone viri Domini ecce unus ex habitatoribus ejusdem insulae egressus est foras quasi ad aliquod opus peragendum et erat ille hispidus valde et ingens atque tenebrosus. Cum vero vidisset famulos Christi transire juxta illam insulam reversus est in suam officinam. Vir Dei iterum se armavit et ait fratribus: «Filioli tendite vela in altum et simul navigate quantotius atque fugiamus istam insulam»

€1.99
Betalningsmetoder
Köp den här e-boken och få 1 till GRATIS!
Språk Latinska ● Formatera EPUB ● ISBN 9780244582296 ● Filstorlek 0.1 MB ● Utgivare epf ● Publicerad 2020 ● Nedladdningsbara 24 månader ● Valuta EUR ● ID 7429855 ● Kopieringsskydd Social DRM

Fler e-böcker från samma författare (r) / Redaktör

123 903 E-böcker i denna kategori