" Dignum erat, o felix Cristi familia, ut eo temporis spatio, quo vobiscum fui, aliquid ipse coram loquerer, quod vestre fidei mea devotio commendaret et comunis amor Domini. Sed, ut vidistis, breve tempus ad explicandum gravidum curis animum fuit, et ut omnis dulcedo vite huius vento fugacior esse solet, veni simul atque abii, utque in longinqua valde materia verbo cesareo uti possim: « veni, vidi, vici »; siquidem ni aliud est vincere, quam voti compotem fieri: victor est enim voti compos. Vici ergo, quod votis optabam consecutus: veni ego in paradisum, vidi angelos Dei in terra et in terrenis corporibus habitantes, suo tempore habitaturos in celis et ad Cristum, cui militant, exacto presenti exilii labore venturos, qui nisi vos « priusquam formaret in utero » novisset et sanctificasset et predestinasset in numerum electorum, nequaquam vobis hoc rectum et compendiosum iter et a mundi devio semotissimum ostendisset. "
francesco petrarca
De otio religioso [EPUB ebook]
De otio religioso [EPUB ebook]
Dieses Ebook kaufen – und ein weitere GRATIS erhalten!
Sprache Latein ● Format EPUB ● ISBN 9788835842385 ● Dateigröße 0.2 MB ● Verlag epf ● Erscheinungsjahr 2020 ● herunterladbar 24 Monate ● Währung EUR ● ID 7466295 ● Kopierschutz Soziales DRM